Ersterwähnung

Die Urkunde mit der Ersterwähnung von Serbitz (Serewicz) vom 26. Februar 1308 befindet sich im Hauptstaatsarchiv Dresden (10001 Ältere Urkunden, Nr. 1824a). Im Altenburger Urkundenbuch 976-1350 bearbeitet von Hans Patze, Jena 1955, ist die Urkunde unter der Nummer 458 auf den Seiten 373 ff. beschrieben.

Urkunde

Potissimum et saluberrimum providencia et racione dictante dinoscitur esse, ut rerum gestarum series, que in longevitatem est trahenda, ne per successionem temporis et mutacionem interitumque hominum, cum omnis caro in suam redigatur originem, a memoria avellatur et tenebris ignorancie, que licium est suscitatrix et mater erroris, involvatur, sumopere ostensione litterarum et recognicione testium perhenniter roboretur. Hinc est, quod ego Heinricus de Vlogelsperch dictus “Cognoscens conversationis” sanctitatem fratrum Iherosolimitanorum sacri ordinis hospitalis sancte Marie domus Theuthunice deo militantium et fideliter famulantium sub religionis austeritate et habitus honestate piaque consideracione prospiciens, qualiter predicti fratres elemosinis et aliis piis operibus insistunt et pro defensione fidei katholice se murum opponunt et in diversis mundi partibus proprium suum sanguinem effundere non pavescunt, ad ipsos speciali devocione et dilectione inclinatus intendi, quomodo laus et cultus divinus in eis augereturet particeps fieri possem omnium bonorum et sanctarum virtutum, que deo cooperante et graciam infundente per fratres dicti ordinis exercentur humiliter et devote, et ob hanc causam ad noticiam universorum tam presencium quam futurorum, quibus presens scriptum fuerit exhibitum, cupio pervenire publice protestando, quod honorem domini nostri Ihesu Christi et intemerate virginis Marie matris misericordiarum, que est refugium tutissimum miserorum, requirens in anime mee necnon animarum progenitorum meorum remedium et salutem universa et singula bona mea feodalia et soluta, que in municionibus villis prediis silvis nemoribus pratis aquis piscacionibus iurisdictionibus et possessionibus aliis quibuscumque, que hactenus a munificencia et dignitate imperiali seu a regibus Romanis in feodum tenui seu possedi per me vel per alios, prefati ordinis fratribus dedi et obtuli immo dono et offero donacione libera inter vivos in perpetuum iure proprietario possidenda, et, quia liberis masculini sexus careo, eos dictorum bonorum omnium veros successores meos constituo et heredes. Ut sic bona temporalia largiendo lucrarer indissolubilia et eterna verumque nomine dotis dilecte coniugi mee Kunegundi de Hersvelt sedecim marcarum redditus in villa, que dicitur Serewicz, ad vite sue tempora constitui et donavi. Volo, quod dicti fratres, quamdiu vixerit, in dictis sedecim marcarum redditibus non inpediant vel molestent, sed ea defuncta redditus dicte ville cum ceteris bonis pretactis ad utilitatem suam sibi vendicent et usurpent. Volo insuper et iubeo auctoritate presencium, quod singuli promiscui sexus homines, qui hucusque a me aliqua vel aliqui in feodum in bonis predictis omnibus modo quolibet tenuerunt, quod commendatori domus in Aldinburg prenominati ordinis iuramentum fidelitatis prestent et ei sicut quondam mihi homagium facere non recusent. Et ut mea donacio rite et rationabiliter facta a nullo iam existente vel in posterum veniente cassari, inpediri, ledi, infringi, violari possit, sed irrefragabilis permaneat et subsistat, in certitudinem omnium horum et vigorem presens scriptum desuper ordinatim compositum et dictatum precepi mei sigilli appensione et munimine consignari. Acta sunt hec anno incarnacionis domini MCCCVIII, V kalendas Marcii presentibus testibus subnotatis videlicet domino Nycolao preposito ecclesie regularium canonicorum in Aldinburg, domino Iohanne de Liznic, domino Heydenrico de Bane milite, Heinrico de Curbitz, Conrado de Bresen, Conrado de Nvendorf, Henrico Sculteto, Heinrico Clypeatore, Nycolao de Zwikowe, Ihohanne Eckeleiben, Richardo de Ronebere, Iohanne filio Volradi, Friderico advocato de Gluchowe ac filio uxoris sue Heydenrico, Iohanne Kovfmanno civibus in Aldinburg et aliis quam pluribus fide dignis.

Datierungsprobleme

In den verschiedenen Quellen finden sich wiedersprüchliche Angaben zur Datierung der Urkunde, so nennt Höckner in seinem Nachtrag zur Geschichte der Parochie Treben von 1877 den 25. Februar 1308 und Patze im Altenburger Urkundenbuch den 26. Februar 1308.

Die Urkunde ist nach dem römischen Kalender auf die fünften Kalenden des März 1308 (MCCCVIII, V kalendas Marcii) datiert. Die Kalenden entsprechen dem ersten Tag des Monats. Zu den Kalenden (Nonen und Iden auch) wurde rückwärts gezählt, der Stichtag eingeschlossen. Mit den fünften Kalenden des März ist in normalen Jahren der 25. Februar gemeint. In Schaltjahren wurde im Februar ein Schalttag eingeschoben. 1308 war nach dem damals gültigen julianischen Kalender ein Schaltjahr, also wurde vom 29. Februar rückwärts gezählt. Bei der Auflösung mittelalterlicher Datierungen wurde früher häufig vergessen, die Schaltjahre zu berücksichtigen. So läßt sich auch erklären, das Ferdinand Höckner die Urkunde auf den 25. Februar 1308 datiert. Im 20. Jahrhundert wurde dieser Fehler korrigiert, deshalb nennt Patze auch das korrekte Datum, den 26. Februar 1308.